— 396 —
      SCHOLION. En demonstrationem principii rationis determinantis, tandem,
quantum equidem mihi persuadeo, omni certitudinis luce collustratam.
Perspicacissimos nostri aevi philosophos, inter quos ill. Crusium honoris causa
nomino, semper de parum solida huius principii demonstratione, quam in omnibus
huius materiae scriptis venalem reperimus, conquestos esse satis constat.
De cuius mali medela usque adeo vir magnus desperavit, ut vel demonstratione
plane incapacem esse hanc propositionem serio contenderet, si vel maxime vera
esse concedatur. Verum cur non tam prompta et expedita mihi fuerit huius
principii demonstratio, ut unico, sicut vulgo tentatum est, argumento totam
absolverem, sed quodam anfractu plena demum certitudine potiri necesse
fuerit, ratio mihi reddenda est.
Kant ND 396