— 396 —
§. 10.

      Intellectualium non datur (homini) intuitus, sed nonnisi cognitio
symbolica
, et intellectio nobis tantum licet per conceptus universales
in abstracto, non per singularem in concreto. Omnis enim intuitus
noster adstringitur principio cuidam formae, sub qua sola aliquid immediate,
s. ut singulare, a mente cerni et non tantum discursive per
conceptus generales concipi potest. Principium autem hoc formale
nostri intuitus (spatium et tempus) est condicio, sub qua aliquid sensuum
nostrorum obiectum esse potest, adeoque, ut condicio cognitionis
sensitivae, non est medium ad intuitum intellectualem. Praeterea omnis
nostrae cognitionis materia non datur nisi a sensibus, sed noumenon,
qua tale, non concipiendum est per repraesentationes a sensationibus
depromptas; ideo conceptus intelligibilis, qua talis, est destitutus ab
omnibus datis intuitus humani. Intuitus nempe mentis nostrae semper
— 397 —
est passivus; adeoque eatenus tantum, quatenus aliquid sensus nostros
afficere potest, possibilis. Divinus autem intuitus, qui obiectorum est
principium, non principiatum, cum sit independens, est archetypus et
propterea perfecte intellectualis.
Kant Diss 396-397