— 380 —
Quoniam porro
— 381 —
cuticula tenuis hkrs in hac figura sibimet relicta statim abiret in figuram globosam
et, aucta undique hoc pacto crassitie, vi polleret eadem propinquitate
ac antea aliis se uniendi, necesse est, ut si ipsi haec vaporis nota manere debet,

in bullulae formam circumvolvatur no. 4, et quidem
adeo minutae diametri ab et parvulae crassitiei, ut
distantia punctorum a et b, ad extremitates diametri
positorum, minor sit distantia be, qua haec puncta, vi
repulsiva aetheris vim attractivam aequiparante, si
ipsis liberum foret se dilatandi, iuxta se quiescerent.
In hoc ergo statu bullula expansionem affectabit, et erit elementum vaporis
elastici, duarum autem bullularum homogenearum distantia cd erit semper diametro
ab aequalis, ut ex demonstratis patet.
Kant Ign 380-381