— 80 —
Praeterea in re
poëtica, oratoria, pictura, sculptura aliisque artibus, quae imitatione
constant, ingenti optimorum copia exemplorum abundamus;
quibus nostri commonefacti et rectius et facilius ipsam
possunt optimam imitari naturam. Atque adeo typorum beneficio
omnia libris scatent: quare apud nostros tam multi sunt
non unum et item alterum scriptorem docti; sed multa, varia,
ac pene infinita lectione eruditi. [>]
Vico NT 80