— 511 §77 —
77. Perplexos reddidit Philosophos
origo formarum, entelechiarum aut animarum; sed postquam
hodie observationibus exactis de plantis, insectis et animalibus
compertum est, quod haec corpora organica naturae
nunquam ex chao seu putrefactione prodeant, sed constanter
per semina, in quibus sine omni dubio datur quaedam praeformatio;
hinc concluditur, corpus non modo organicum iam
praeextitisse ante conceptionem, sed etiam animam in hoc corpore,
hoc est, animal ipsum. Et per conceptionem animal istud
tantummodo disponitur ad magnam quandam transformationem,
ut fiat animal alterius speciei. Simile quid videmus
extra generationem, e. gr. quando vermes fiunt muscae et erucae
papiliones.
Leibniz Mon 511 §77