— 484 —
      Contra ea cum attractio sit quidem eiusdem elementi actio, sed in oppositum
versa, erit superficies sphaerica, in quam in data distantia exercetur
attractio, terminus a quo; cuius cum punctorum, a quibus in centrum tendentiae
lineae duci possunt, multitudo, adque adeo attractionis quantitas definita sit, erit
hoc pacto assignabilis, et decrescens in ratione inversa superficierum sphaericarum,
i. e. in inversa duplicata distantiarum.
Kant MoPh 484