— 396 —
      COROLLARIUM. E demonstratis itaque liquet, nonnisi contingentium
exsistentiam rationis determinantis firmamento egere, unicum absolute necessarium
hac lege exemptum esse; hinc non adeo generali sensu principium admittendum
esse, ut omnium possibilium universitatem imperio suo complectatur.
Kant ND 396