— 283 —
      Par. XXII. Ad Religionem quod attinet, certum etiam est, hominem
eo magis esse liberum, et sibi maxime obsequentem, quo
Deum magis amat, et animo magis integro colit. Verum quatenus
non ad naturae ordinem, quem ignoramus, sed ad sola rationis
dictamina, quae Religionem concernunt, attendimus, et simul
consideramus, eadem nobis a Deo, quasi in nobis ipsis loquente, revelari,
vel etiam haec eadem Prophetis veluti jura fuisse revelata,
eatenus, more humano loquendo, dicimus hominem Deo obsequi,
qui ipsum integro animo amat, et contra peccare, qui caeca
cupiditate ducitur; sed interim memores esse debemus, quod in
— 284 —
Dei potestate sumus, sicut lutum in potestate figuli, qui ex eadam
massa alia vasa ad decus, alia ad dedecus facit, atque adeo quod
homo contra haec Dei decreta quidem, quatenus in nostra, vel in
Prophetarum Mente tanquam jura inscripta fuerunt, at non contra
aeternum Dei decretum, quod in universa natura inscriptum est,
quodque totius naturae ordinem respicit, quicquam agere potest.
      Par. XXIII. Ut itaque peccatum, et obsequium stricte sumptum,
sic etiam justitia, et injustitia non nisi in imperio possunt
concipi. Nam nihil in natura datur, quod jure posset dici hujus
esse, et non alterius; sed omnia omnium sunt, qui scilicet potestatem
habent sibi eadem vindicandi. At in imperio, ubi communi
Jure decernitur, quid hujus, quidque illius sit, ille justus vocatur,
cui constans est voluntas tribuendi unicuique suum, injustus autem,
qui contra conatur id, quod alterius est, suum facere.
      Par. XXIV. Caeterum laudem, et vituperium affectus esse laetitiae,
et tristitiae, quos comitatur idea virtutis, aut impotentiae
humanae tanquam causa, explicuimus in nostra Ethica.
Caput III.

      Par. I. Imperii cujuscunque status dicitur Civilis; imperii autem
integrum corpus Civitas appellatur, et communia imperii
negotia, quae ab ejus, qui imperium tenet, directione pendent,
Respublica. Deinde homines, quatenus ex jure civili omnibus
Civitatis commodis gaudent, cives appellamus, et subditos, quatenus
civitatis institutis, seu legibus parere tenentur. Denique status
Civilis tria dari genera, nempe Democraticum, Aristocraticum
et Monarchicum, in Art. 17. Cap. praeced. diximus. Jam antequam
de unoquoque seorsim agere incipiam, illa prius demonstrabo, quae
ad statum civilem in genere pertinent; quorum ante omnia considerandum
venit summum Civitatis, seu summarum potestatum
jus.
Spinoza TP 283-284