— 360 —
[VII.]

      [17] Illud vero incommodum omnibus commune, quod cum naturalibus
doctrinis impensissime studeamus; moralem non tanti facimus; et eam
potissimum [49v] partem, quae de humani animi ingenio, ejusque passionibus
ad vitam civilem, et ad eloquentiam accommodate, de propriis virtutum,
et viciorum notis, de bonis, malisque artibus, de morum characteribus
pro cujusque aetate, sexu, gente, conditione, fortuna, et de illa decori arte
omnium difficillima disserit; et amplissima, praestantissimaque de Republica
doctrina Nobis deserta ferme, et inculta jacet. Quia unus hodie studiorum
finis, veritas: vestigamus naturam rerum; quia certa videtur: hominum
naturam non vestigamus; quia est ab arbitrio incertissima. Sed haec ratio
studiorum Adolescentibus illa parit incommoda, ut nec satis vitam civilem
prudenter agant, nec Orationem moribus tingere, et affectibus inflammare
satis sciant. Et quod ad prudentiam vitae attinet, cum rerum humanarum
dominae sint occasio, et electio, quae incertissimae sunt: easque ut plurimum
simulatio, et dissimulatio res fallacissimae ducant; qui unum verum
curant, difficile media, difficilius fines earum assequuntur: et suis consiliis
frustrati, alienis decepti quam saepissime abeunt.
Vico Diss 360