— 80 —
A geometria
et physica, qua metodo hodie docentur, aucta mechanica, quot,
quantis, et quam miris inventis humanam auxisse societatem
videtur. Certe ex iis nostri temporis bellicam natam dixeris:
quae tantum antiquos est praetergressa, ut prae nostra muniendarum
expugnandarumque urbium ratione Minerva suam Athenarum
contemneret arcem, et trisulcum fulmen Iupiter obtusum
brutumque increparet. [>]
Vico NT 80