— 155 —
      17) Aequalibus temporum elementis incrementa angulorum
circulationis harmonicae sunt in ratione duplicata reciproca radiorum.
Nam circulationes sunt in ratione composita angulorum
et radiorum, et circulationes elementares, cum sint harmonicae,
sunt in ratione reciproca radiorum, ergo anguli elementares sunt
in ratione radiorum reciproca duplicata. Tales sunt fere motus
apparentes diurni ex Sole spectati (dies enim hic sufficienter
exiguae sunt partes temporis, inprimis pro planetis remotioribus),
qui erunt circiter in ratione reciproca quadraterum distantiae, ita
ut in distantia dupla tantum quarta pars anguli eodem temporis
elemento absolvatur, in tripla tantum nona.
Leibniz Tent 155