— 511 §75 —
75. Ita
anima non mutat corpus nisi sensim sensimque et per gradus,
ita ut nunquam omnibus suis organis uno quasi ictu privetur.
Et dantur saepius metamorphoses in animalibus, sed nunquam
Metempsychosis seu transmigratio animarum locum habet.
Neque etiam dantur animae prorsus separatae.
Leibniz Mon 511 §75