— 484 —
      Scholion. Ambarum virium tam repulsionis quam attractivae quae sint
in elementis leges indagare, ardui sane momenti est investigatio et digna, quae
ingenia exerceat perspicaciora. Mihi hic loci sufficit earum exsistentiam, quantum
per brevitatis legem licuit, certissime evictam reddidisse. Sed si veluti e
longinquo quaedam ad hanc quaestionem pertinentia prospicere arridet, nonne,
cum vis repulsiva e puncto intimo spatii ab elemento occupati extrorsum agat,
intensitas illius censenda erit secundum spatii, in quod extenditur, augmentum
reciproce debilitari? Non potest enim vis e puncto distributa in sphaera definita
efficax deprehendi, nisi totum, quod comprehenditur sub data diametro
spatium, agendo impleat.
Kant MoPh 484