— 380 —

Quoniam per supposita theorematis attractio elementorum
aqueorum non ultra distantiam ba = ef semet exserit, si
particula in puncto a constituta est, omnium per totam crassitiem
coordinatorum elementorum vim sentiet attractivam,
adeoque, quantum per fluidi naturam fieri potest, tenacissime
adhaerebit, neque firmius adhaesura esset, si corpusculo huic
aqueo adhuc additamentum bhid superaddas: verum si spatiolo
quodam minutissimo am removeatur, non toto corpusculo
aqueo, sed parte tantum anoc traheretur, adeoque minori
vi adunationem appeteret.
Kant Ign 380