— 396 —
In quolibet autem genere eorum, quorum quantitas est variabilis, maximum
est mensura communis et principium cognoscendi. Maximum perfectionis
vocatur nunc temporis ideale, Platoni idea (quemadmodum
ipsius idea reipublicae), et omnium, sub generali perfectionis alicuius
notione contentorum, est principium, quatenus minores gradus nonnisi
limitando maximum determinari posse censentur; Deus autem, cum ut
ideale perfectionis sit principium cognoscendi, ut realiter exsistens simul
est omnis omnino perfectionis principium fiendi.
Kant Diss 396