— 370 —
      Atque hae duae viae [intuitus et deductionis] sunt ad scientiam certissimae,
neque plures ex parte ingenij debent admitti, sed aliae
omnes ut suspectae erroribusque obnoxiae rejiciendae
sunt; quod tamen non impedit quominus illa, quae
divinitus revelata sunt, omni cognitione certiora credamus,
cum illorum fides, quaecumque est de obscuris,
non ingenij actio sit, sed voluntatis; et si quae in intellectu
habeat fundamenta, illa omnium maxime per
alterutram ex vijs jam dictis inveniri possint et debeant,
ut aliquando fortasse fusius ostendemus.
Descartes Reg 370