— 283 —
      Par. XX. Solemus tamen id etiam peccatum appellare, quod contra
sanae rationis dictamen fit, et obsequium constantem voluntatem
moderandi appetitus ex rationis praescripto; quod omnino
probarem, si humana libertas in appetitus licentia, et servitus in rationis
imperio consisteret. Sed quia humana libertas eo major est,
quo homo magis ratione duci, et appetitus moderari potest, non
possumus, nisi admodum improprie, vitam rationalem vocare obsequium,
et peccatum id, quod revera Mentis impotentia, non
autem contra se ipsam licentia est, et per quod homo servus potius,
quam liber potest dici. Vide Art. 7. et II. hujus Cap.
      Par. XXI. Verumenimvero, quia ratio pietatem exercere, et animo
tranquillo, et bono esse docet, quod non nisi in imperio fieri
potest, et praeterea quia fieri nequit, ut multitudo una veluti
mente ducatur, sicut in imperio requiritur, nisi jura habeat, quae
ex rationis praescripto instituta sint, non ergo adeo improprie homines,
qui in imperio vivere consueverunt, id peccatum vocant,
quod contra rationis dictamen fit, quandoquidem optimi imperii
jura ( vide Art. 18. hujus Cap. ) ex rationis dictamine institui debent.
Cur autem dixerim ( Art. 18. hujus Cap. ) hominem in statu naturali
sibi peccare, si quid peccat, de hoc vide Cap. 4. Art. 4. et 5.,
ubi ostenditur, quo sensu dicere possumus, eum, qui imperium
tenet, et Jure naturae potitur, legibus adstrictum esse, et peccare
posse.
Spinoza TP 283