— 14 —
I. Substantia.

      Substantia sumitur primo proprie pro eo quod est per
se et non in alio, et haec aut est totum, aut pars, aut impartibile:
totum ut hic homo, pars ut anima huius hominis
vel corpus, impartibile ut Deus vel intelligentia, Daemon,
seu anima separata. Secundo substantia sumitur pro eo quod
est in genere substantiae, vel directe ut species et genera,
vel lateraliter ut differentiae. Tertio propriissime substantia
dicitur, secundum Aristotelem, quod est hoc aliquid in
eo genere quod definitur non esse in subiecto neque dici
de subiecto, ut Socrates. Ultimo dicitur substantia ipsa
categoria seu generalissimum, quod distinguitur contra
alia generalissima, quantitatem, qualitatem etc. Est et alia
substantiae significatio pro essentia rei: primo, ut substantiam,
id est essentiam albedinis, nigredinis, scientiae significat
(et hoc pacto substantia vagatur per omnia praedicamenta,
— 15 —
sicut et definitio describit omnia, et rei uniuscuiusque
substantiam dicitur significare); secundo significat rei momentum,
finem et praecipuas rei circumstantias, secundum
quam significationem consuevimus dicere: substantia
nostrae salutis, conservationis, istius vel illius negotii,
est haec vel illa.
Bruno Sum 14-15