— 380 —
Causa.
      Huius phaenomeni ratio, quantum mihi equidem constat, nondum physicis
satis perspecta est. Igitur eam indagare aggrediar.
      Cuticula tenuissima, ab aquae superficie abrepta, in formam bullulae vix
per microscopium perspiciendae figurata, elementum vaporis aquei est. Quaenam
autem subest causa, cur bullulae plures tales tenues, si calore aliquanto
fortius urgentur, contactum tantopere refugiant? Statim expediam. Etenim cum
per asserta huius theoriae aqua non secius ac omnia omnino corpora materiam
elasticam aetheris intra molem suam compressam attractione detineant, et quidem
ex demonstratis constet, hanc attractionem non contactu solo, sed certa
quadam distantia definiri, adeo ut moleculae in illo propinquitatis puncto sibi
constrictae haereant, ubi vis attractiva vi repellenti, ex undulatorio caloris motu

profectae, aequilibratur, quanquam attractio vere ad
maiorem aliquanto distantiam pertingat: exprimatur
haec distantia lineola ef no. 1, quae admodum parva
concipi debet, et propinquitas particularum aquearum
adunatarum particulae eg proportionalis esto. Sit porro parallelepipedum abcd
no. 2 portiuncula aquae, cuius crassities ba tantilla sit, ut aequet lineolam ef.
Kant Ign 380