— 12 §21 —
      § XXI. Exemplum est repraesentatio magis determinati
ad declarandam repraesentationem minus determinati
suppeditata
.
      Quum nondum relatam alibi legimus hanc definitionem,
cum usu loquendi eam optime convenire probaturi sumimus
arithmeticum asserentem: aequalibus quantitatibus aequales
— 13 §21 —
additas aequalia aggregata producere, seu: si A = Z, B = Y,
A + B = Z + Y. Iam loco numeri indeterminati A si substituat
determinatum 4; loco Z, 2 + 2; loco B, 6; loco Y,
3 + 3, et 4 + 6 = 2 + 2 + 3 + 3 iuret, exemplum sui axiomatis
dedisse dicetur omnibus, eo si fine factum sit ut clarius
patescat quid literalibus suis sibi velit characteribus. Philosophus
improprias loquutiones exsulare debere ex definitione
demonstraturus, si cum Campanella febrim definiat per
bellum contra morbum potestativa vi spiritus initum aut spiritus
spontaneam extraordinariam agitationem inflammationemque ad
pugnam contra irritantem morbificam caussam
, ut hinc tales
definitiones eo penitius introspiciantur, exemplum definitionis
impropriae dedisse creditur, dum loco definitionis in genere
protulit aliquod individuum et loco conceptus generalis de
impropriis loquutionibus repraesentavit bellum, spiritus agitationem
et inflammationem etc. etc.: conceptus, in quibus
plura sunt determinata quam esse terminum improprium,
qui tamen eruendae huic et declarandae notioni tantum
adhibentur. Foecundam esse definitionem nostram experietur,
qui hinc solvere nitetur problema: quomodo aedificans aliis
exemplum praeeundum, aut meditatus gravissima B. Speneri
verba, quando in Cons. theol. lat. part. I c. II art. I
,
Mathesin affirmat sua certitudine et demonstrationum ἀσφαλείᾳ
omnibus aliis scientiis exemplum praebere, quod, quantum fieri
potest, imitentur
, coll. § 107.
Baumgarten MPh 12-13