— 80 —
Antiqui ultra Oceanum alias esse terras tamquam
vates per incerta divinabant; nos vero nauticae urnae usu reteximus,
et geographia mirum quantum illustrata! Quis credat,
homines hodie non solum cum sole universum terrarum orbem
ambire, sed ultra solis vias egredi posse, minori temporis spacio,
quam quo sol ipse intra eas suum conficiat cursum! [>]
Vico NT 80