— 511 §74 —
74. Enimvero haudquaquam nobis cum
nonnullis imaginari debemus, qui mentem meam parum perspexerunt,
animam unamquamque habere massam quandam
aut portionem materiae propriae, et per consequens possidere
alia viventia inferiora semper ad ipsius servitia destinata. Omnia
enim corpora rivorum instar in perpetuo sunt fluxu et
partes aliae continuo ingrediuntur, aliae egrediuntur.
Leibniz Mon 511 §74