— 396 —
Cartesium equidem novimus
exsistentiae divinae argumentum ex ipsa sui interna notione depromptum
dedisse, in quo vero quomodo eventu frustratus sit, in scholio paragraphi
prioris videre est. Deus omnium entium unicum est, in quo exsistentia prior
est vel, si mavis, identica cum possibilitate. Et huius nulla manet notio, simulatque
ab exsistentia eius discesseris.
Kant ND 396