— 484 —
Necesse
igitur est, ut opponatur huic conatui alius oppositus, et in data distantia aequalis,
limitem spatio occupando determinans. Qui cum repulsioni exadversum
agat, est attractio. Opus igitur est cuilibet elemento praeter vim impenetrabilitatis
alia attractiva, a qua si discesseris, non resultarent determinata corporum
naturae volumina.
Kant MoPh 484