— 396 —
Philosophia
igitur moralis, quatenus principia diiudicandi prima suppeditat, non
cognoscitur nisi per intellectum purum et pertinet ipsa ad philosophiam
puram, quique ipsius criteria ad sensum voluptatis aut taedii protraxit,
summo iure reprehenditur Epicurus, una cum neotericis quibusdam,
ipsum e longinquo quadamtenus secutis, uti Shaftesbury et asseclae.
Kant Diss 396