— 370 —
Hic igitur mentis intuitum a
deductione certa distinguimus ex eo, quod in hac motus
sive successio quaedam concipiatur, in illo non item;
et praeterea, quia ad hanc non necessaria est praesens
evidentia, qualis ad intuitum, sed potius a memoria
suam certitudinem quodammodo mutuatur. Ex quibus
colligitur, dici posse illas quidem propositiones, quae
ex primis principijs immediate concluduntur, sub
diversa consideratione, modo per intuitum, modo per
deductionem cognosci; ipsa autem prima principia,
per intuitum tantum; et contra remotas conclusiones,
non nisi per deductionem.
Descartes Reg 370