— 12 SYN —
      In secunda, mens quae, propria libertate utens, supponit
ea omnia non existere de quorum existentia vel minimum
potest dubitare, animadvertit fieri non posse quin
ipsa interim existat. Quod etiam summae est utilitatis,
quoniam hoc pacto facile distinguit quaenam ad se, hoc
est, ad naturam intellectualem, et quaenam ad corpus pertineant.
Sed quia forte nonnulli rationes de animae immortalitate
illo in loco expectabunt, eos hic monendos

— 13 SYN —
puto me conatum esse nihil scribere quod non accurate
demonstrarem; ideoque non alium ordinem sequi potuisse,
quam illum qui est apud Geometras usitatus, ut nempe
omnia praemitterem ex quibus quaesita propositio dependet,
antequam de ipsa quidquam concluderem. Primum
autem et praecipuum quod praerequiritur ad cognoscendam
animae immortalitatem, esse ut quam maxime
perspicuum de ea conceptum, et ab omni conceptu corporis
plane distinctum, formemus; quod ibi factum est. Praeterea
vero requiri etiam ut sciamus ea omnia quae clare et
distincte intelligimus, eo ipso modo quo illa intelligimus,
esse vera: quod ante quartam Meditationem probari
non potuit; et habendum esse distinctum naturae corporeae
conceptum, qui partim in ipsa secunda, partim etiam in
quinta et sexta formatur; atque ex his debere concludi ea
omnia quae clare et distincte concipiuntur ut substantiae
diversae, sicuti concipiuntur mens et corpus, esse revera
substantias realiter a se mutuo distinctas; hocque in sexta
concludi. Idemque etiam in ipsa confirmari ex eo quod
nullum corpus nisi divisibile intelligamus, contra autem
nullam mentem nisi indivisibilem: neque enim possumus
ullius mentis mediam partem concipere, ut possumus cujuslibet
quantamvis exigui corporis; adeo ut eorum naturae
non modo diversae, sed etiam quodammodo contrariae
agnoscantur. Non autem ulterius ea de re in hoc scripto
me egisse; tum quia haec sufficiunt ad ostendendum ex corporis
corruptione mentis interitum non sequi, atque sic ad
alterius vitae spem mortalibus faciendam; tum etiam quia
praemissae, ex quibus ipsa mentis immortalitas concludi
potest, ex totius Physicae explicatione dependent: primo

— 14 SYN —
ut sciatur omnes omnino substantias, sive res quae a Deo
creari debent ut existant, ex natura sua esse incorruptibiles,
nec posse unquam desinere esse, nisi ab eodem Deo
concursum suum iis denegante ad nihilum reducantur; ac
deinde ut advertatur corpus quidem in genere sumptum
esse substantiam, ideoque nunquam etiam perire. Sed
corpus humanum, quatenus a reliquis differt corporibus,
non nisi ex certa membrorum configuratione aliisque ejusmodi
accidentibus esse conflatum; mentem vero humanam
non ita ex ullis accidentibus constare, sed puram esse
substantiam: etsi enim omnia ejus accidentia mutentur,
ut quod alias res intelligat, alias velit, alias sentiat,
etc., non idcirco ipsa mens alia evadit; humanum autem
corpus aliud fit ex hoc solo quod figura quarumdam ejus
partium mutetur: ex quibus sequitur corpus quidem
perfacile interire, mentem autem ex natura sua esse
immortalem.

Descartes Med 12-13-14 Syn