— 64 —
Moram istam aequo animo
vos mihi condonaturos ea ratione confido, quia vos
non ignorare arbitror quod mihi potuit esse manifestum,
utpote numerosius contubernium non esse ita
perpetuo securius, adeoque firmum, ut ab uno individuo
interdum facile convinci nequeat et dissipari:
praesertim ubi multae lites, multae confusiones, rixae
multae, innumerae discordiae, nil ordinatum, nil clarum,
nil munitum, et ubi praeterquam in tituli, professionis,
— 65 —
et principii unitate, nihil conforme. Ubi, praeterquam
si fuerint vel mercede conducti, vel aliquo
iacturae timore compressi, omnes omnibus contradicunt,
solus est quilibet, alterum nullum omnino probant
singuli, et ideo omnes, omnium, praeter quam
proprio iudicio, stulti, quo quidem quodnam maius falsitatis
caecitatisque indicium esse potest? Quid dicemus
si ex hac alia parte convincatur oppositum, utpote
ubi consentientium, sequacium, vel (si mavis) sectariorum
supercrescente numero, simile aliquid nequeat
evenire? Sordidi nimirum ingenii est cum multudine,
quia multitudo est, sentire velle: siquidem vulgi
opinionibus et confirmatione multorum veritas non
variatur, neque ideo doctum se quispiam habere debet,
quod talis habeatur. Volens ergo fallitur qui temere
credit ubi temere credere non cogitur, ubi non
sine ratione adstipulandum subscribendumve, ubi
scientiae nostrae, nostrae conscientiae lumen non suffragatur.
Illud ego considero, quod beatius est citra
opinionem in rei veritate, quam citra veritatem in
opinione sapere, praesertim cum nimis usuveniat illud
profiteri, quod nihil ad errorem pronius (ipso etiam
vulgo contestante) vulgi opinione habeatur: non obstante
quod non ubi de veritate definiendum est, sed
ubi leges instituendae, religionum cultus sanciendus,
et eas quae ad populorum convictum faciunt deliberationes,
— 66 —
vocem populi pro voce Dei habendam (ubi consenserit)
esse censeo.
Bruno Acr 64-65-66