— 484 —
      Vis impenetrabilitatis est vis repulsiva, externa quaevis ab appropinquatione
ulteriori arcens. Cum haec vis sit cuilibet elemento ingenita, ex ipsius
natura intelligi quidem poterit, cur pro distantiae, ad quam extenditur, augmentis
intensitas actionis diminuatur; quod in distantia quavis data plane nulla
sit, intelligi plane per se non potest. Ideoque apud hanc solam si steterit, corporum
compages plane nulla foret, quippe repellentibus se modo particulis, corporique
nullum constaret volumen definito limite circumscriptum.
Kant MoPh 484