— 12 SYN —
synopsis
sex sequentium meditationum

      In prima, causae exponuntur propter quas de rebus
omnibus, praesertim materialibus, possumus dubitare;
quandiu scilicet non habemus alia scientiarum fundamenta,
quam ea quae antehac habuimus. Etsi autem istius
tantae dubitationis utilitas prima fronte non appareat, est
tamen in eo maxima quod ab omnibus praejudiciis nos
liberet, viamque facillimam sternat ad mentem a sensibus
abducendam; ac denique efficiat, ut de iis, quae postea
vera esse comperiemus, non amplius dubitare possimus.

Descartes Med 12 Syn