— 54 —
Scholium.

In hac ultima demonstratione Dei existentiam a posteriori ostendere
volui, ut demonstratio facilius perciperetur; non autem
propterea, quod ex hoc eodem fundamento Dei existentia a priori
non sequatur. Nam, cum posse existere potentia sit, sequitur, quo
plus realitatis alicujus rei naturae competit, eo plus virium a se habere,
ut existat; adeoque ens absolute infinitum, sive Deum infinitam
absolute potentiam existendi a se habere, qui propterea absolute
existit. Multi tamen forsan non facile hujus demonstrationis
evidentiam videre poterunt, quia assueti sunt, eas solummodo
res contemplari quae a causis externis fluunt; et ex his, quae cito
fiunt, hoc est, quae facile existunt, eas etiam facile perire vident,
et contra eas res factu difficiliores judicant, hoc est, ad existendum
non adeo faciles, ad quas pluras pertinere concipiunt. Verum, ut
ad his praejudiciis liberentur, non opus habeo hic ostendere, qua
ratione hoc enunciatum, quod cito fit, cito perit, verum sit, nec
etiam, an respectu totius naturae omnia aeque facilia sint, an secus.
Sed hoc tantum notare sufficit, me hic non loqui de rebus,
quae a causis externis fiunt, sed de solis substantiis, quae (per Prop.
6.
) a nulla causa externa produci possunt. Res enim, quae a causis
externis fiunt, sive eae multis partibus constent, sive paucis, quicquid
perfectionis, sive realitatis habent, id omne virtuti causae externae
debetur, adeoque earum existentia ex sola perfectione causae
externae, non autem suae oritur. Contra, quicquid substantia perfectionis
habet, nulli causae externae debetur; quare ejus etiam
existentia ex sola ejus natura sequi debet, quae proinde nihil aliud
est, quam ejus essentia. Perfectio igitur rei existentiam non tollit,
sed contra ponit; imperfectio autem contra eandem tollit, adeoque
de nullius rei existentia certiores esse possumus, quam de existentia
Etis absolute infiniti, seu perfecti, hoc est, Dei. Nam quando
quidem ejus essentia omnem imperfectionem secludit, absolutam
que perfectionem involvit, eo ipso omnem causam dubitandi
de ipsius existentia tollit, summamque de eadem certitudinem dat,
quod mediocriter attendenti perspicuum fore credo.
Spinoza E 54