— 14 —
      Idea m vera (habemus enim ideam veram) est diversum quid a
suo ideato: Nam aliud est circulus, aliud idea circuli. Idea enim
circuli non est aliquid, habens peripheriam, et centrum, uti circulus,
nec idea corporis est ipsum corpus: et cum sit quid diversum
a suo ideato, erit etiam per se aliquid intelligibile; hoc est, idea,
quoad suam essentiam formalem, potest esse objectum alterius essentiae
objectivae, et rursus haec altera essentia objectiva erit etiam in se
spectata quid reale, et intelligibile, et sic indefinite. Petrus ex. gr.
est quid reale; vera autem idea Petri est essentia Petri objectiva, et
in se quid reale, et omnino diversum ab ipso Petro. Cum itaque
idea Petri sit quid reale, habens suam essentiam peculiarem, erit
etiam quid intelligibile, id est, objectum alterius ideae, quae idea
habebit in se objective omne id, quod idea Petri habet formaliter,
et rursus idea, quae est ideae Petri, habet iterum suam essentiam,
quae etiam potest esse objectum alterius ideae, et sic indefinite.
Quod quisque potest experiri, dum videt se scire, quid sit Petrus,
et etiam scire se scire, et rursus scit se scire, quod scit, etc. Unde
constat, quod, ut intelligatur essentia Petri, non sit necesse
— 15 —
ipsam ideam Petri intelligere, et multo minus ideam ideae Petri;
quod idem est, ac si dicerem, non esse opus, ut sciam, quod
sciam me scire, et multo minus esse opus scire, quod sciam me
scire; non magis, quam ad intelligendam essentiam trianguli
opus sit essentiam circuli n intelligere. Sed contrarium datur in
his ideis. Nam ut sciam me scire, necessario debeo prius scire.
Spinoza TIE 14-15