— 14 —
      Ad haec, humana, accedant illa sublimia naturae. Geographia,
magni itineris duce, cum sole universam terram et
oceanum ambite. Astronomiae observationibus planetarum peragrate
orbes, coecas ac sinuosas cometarum explorate vias.
Cosmografia vos sistat ad
...flammantia moenia mundi.

Tandem vos metaphysica, naturam supergressa, in beatissimos
interminatosque aeternitatis campos educat, ubi in divinis ideis,
quantum menti finitae fas est, et innumeras hactenus creatas
videte formas et quae deinceps creari possunt, si, uti re ipsa
non est, mundus esset aeternus.
      Ita omnes humanorum, naturalium aeternarumque rerum
tres mundos permeate, et doctrina atque eruditione divinam
ferme vestrarum mentium celebrate naturam. Namque hae
sublimes meditationes certo sperare iubent fore uti tam altos
erectosque fingatis animos ut omnes sensuum voluptates, omnes
divitias et opes, omnes honores et potentiam quam profundissime
infra vos posita esse despiciatis.
Vico DMH 14