— 12 —
XX.
Nos non a nobis ipsis,
sed a Deo factos,
eumque proinde existere.

      Quia vero non omnes hoc advertunt, atque etiam
quia non, quemadmodum habentes ideam artificiosae
alicujus machinae scire solent undenam illam acceperint,
ita etiam recordamur ideam Dei nobis aliquando
a Deo advenisse, utpote quam semper habuimus:
quaerendum adhuc est, a quonam simus nos
ipsi, qui summarum Dei perfectionum ideam in nobis
habemus. Nam certe est lumine naturali notissimum,
eam rem, quae novit aliquid se perfectius, a se non esse:
dedisset enim ipsa sibi omnes perfectiones, quarum
ideam in se habet; nec proinde etiam posse ab ullo
esse, qui non habeat in se omnes illas perfectiones,
hoc est, qui non sit Deus.
Descartes PPh 12