— 12 —
XIX.
Etsi Dei naturam non
comprehendamus,
ejus tamen perfectiones
omni alia re clarius
a nobis cognosci.

      Hocque satis certum est et manifestum, iis qui Dei
ideam contemplari summasque ejus perfectiones advertere
sunt assueti. Quamvis enim illas non comprehendamus,
quia scilicet est de natura infiniti ut a
nobis, qui sumus finiti, non comprehendatur, nihilominus
tamen ipsas clarius et distinctius quam ullas
res corporeas intelligere possumus, quia cogitationem
nostram magis implent, suntque simpliciores, nec limitationibus
ullis obscurantur.
Descartes PPh 12