— 483 —
Si, ut fit, declaras per mutuam actionem, in quonam, quaeso, consistit actio?
Procul dubio corpora in se movendo agunt. Vis motrix vero e puncto dato exserta
aut repellit alia ab eodem aut trahit. Utra actio in contactu intelligenda
sit, facile patescit. Corpus enim corpori propius propiusque admovendo tum
dicimus invicem se contingere, cum sentitur vis impenetrabilitatis h. e. repulsionis.
Ergo huius adversus se invicem facta a diversis elementis actio atque
reactio genuinam efficit contactus notionem.
Kant MoPh 483