— 395 —
      SCHOLION. En demonstrationem exsistentiae divinae, quantum eius
maxime fieri potest, essentialem et, quamvis geneticae locus proprie non sit,
tamen documento maxime primitivo, ipsa nempe rerum possibilitate, comprobatam.
Hinc patet, si Deum sustuleris, non exsistentiam omnem rerum solam,
sed et ipsam possibilitatem internam prorsus aboleri. Quanquam enim
essentias (quae consistunt in interna possibilitate,) vulgo absolute, necessarias
vocitent, tamen rebus absolute necessario competere rectius dicerentur. Etenim
essentia trianguli, quae consistit in trium laterum consertione, non est per se
necessaria; quis enim sanae mentis contenderet, necessarium in se esse, ut tria
semper latera coniuncta concipiantur; verum triangulo hoc necessarium esse
concedo, h. e. si cogitas triangulum, cogitas necessario tria latera, quod idem
est ac si dicis: si quid est, est. Quo autem pacto eveniat, ut cogitationi laterum,
spatii comprehendendi, cet. notiones suppetant, hoc est, ut sit in genere, quod
cogitari possit, unde resultet postea combinando, limitando, determinando notio
— 396 —
quaevis rei cogitabilis, id, nisi in Deo, omnis realitatis fonte, quicquid est in
notione reale exsisteret, concipi plane non posset.
Kant ND 395-396