— 483 —
Porro non sine magna veri
specie a Newtoni schola immediata corporum etiam a se dissitorum attractio defenditur,
quorum tamen compraesentia absque contactu mutuo succederet.
Praeterea si definitionem tueris, quae immediatam compraesentiam pro ipsa
contactus notione venditat, explicanda tibi primum est praesentiae huius notio.
Kant MoPh 483