— 379 —
Vaporum natura.
      Exhalationes, quae non sunt nisi particulae humidae de superficiebus fluidorum
avulsae aërique innatantes, hoc habent peculiare sibi et prope admirandum
ingenium, ut, quantopere fluidi homogenei particulae contactui admotae
avide se uniunt inque unam massam sponte colliquescunt, tantopere, ubi semel
ad tenuitatem vaporum resolutae sunt et caloris gradu debito urgentur, contactum
et adunationem mutuam refugiant, seque, ut voce Newtoniana utar, valide
— 380 —
repellant; ita ut vis immensa satis iis comprimendis invitisque adunationem
conciliando par nunquam reperta sit. Ita vapor aqueus igni aliquantum actus
vel firmissima confringit vasa et omnes omnino vapores pro suo quisque ingenio
admirandam saepe exserunt elasticitatem.
Kant Ign 379-380