— 483 —
      Scholion. Contactus vulgo per immediatam praesentiam definitur. Sed
si vel maxime externam adiiceres (quoniam sine hoc additamento Deus, qui
omnibus rebus immediate, sed intime praesens est, ipsas contingere putandus
foret), tamen omnibus numeris absoluta vix erit definitio. Etenim quoniam
satis ab aliis evictum, corpora vacuo spatio disterminata nihilominus coexsistere
posse, ideoque et immediate sibi praesentia esse, quanquam absque contactu
mutuo, procul dubio hic vitii tenebitur definitio.
Kant MoPh 483