— 395 —
Ad
absolutam itaque necessitatem requiritur, ut absque omni limitatione exsistant,
hoc est, ens constituant infinitum. Cuius entis cum pluralitas, si quam fingas,
sit aliquoties facta repetitio, hinc contingentia absolutae necessitati opposita,
nonnisi unicum absolute necessario exsistere statuendum est. Datur itaque Deus
et unicus, absolute necessarium possibilitatis omnis principium.
Kant ND 395