— 379 —
      Secondatus eandem faciens observationem repperit rarefactionem aquae
maiorem in monte allegato, minorem Burdegalae fuisse, in ratione 1/24 totius
voluminis ad 1/35, adeoque si ineatur calculus, praecise in ratione reciproca
ponderum atmosphaerae 20:28. In hoc ergo casu celebrata illa aquae contra
omnem compressionem pertinacissima renitentia, ab Academia Cimentina experimento
stabilita, locum non repperit.
Kant Ign 379