— 395 —
      Pone enim haec realia, quae sunt possibilium omnium conceptuum velut
materiale, in pluribus rebus exsistentibus reperiri distributa, quodlibet harum
rerum haberet exsistentiam certa ratione limitatam, hoc est privationibus
nonnullis iunctam; quibus cum absoluta necessitas non perinde ac realitatibus
competat, interim ad omnimodam rei determinationem, absque qua res exsistere
nequit, pertineant, realitates hac ratione limitatae exsisterent contingenter.
Kant ND 395