— 395 —
§. 9.

      Intellectualium duplex potissimum finis est: prior elencticus, per
quem negative prosunt, quando nempe sensitive concepta arcent a noumenis,
et, quanquam scientiam non provehant latum unguem, tamen
eandem ab errorum contagio immunem praestant. Posterior est dogmaticus,
secundum quem principia generalia intellectus puri, qualia exhibet
ontologia, aut psychologia rationalis, exeunt in exemplar aliquod,
— 396 —
nonnisi intellectu puro concipiendum et omnium aliorum quoad realitates
mensuram communem, quod est Perfectio Noumenon. Haec
autem est vel in sensu theoretico *), vel practico talis. In priori est ens
summum, Deus, in posteriori sensu Perfectio moralis.
Kant Diss 395-396