— 379 —
Quippe
quoniam secundum laud. Amontonsium calores congelationis et ebullitionis
vix parte huius tertia differant et quarta pars caloris, congelationem atque
ebullitionem intercedentis, vim requirat ponderi totius atmosphaerae aequalem,
sequitur, 12 atmosphaerarum pondere ad aequilibrium calori toti in ebulliendo
praestandum opus esse, adeoque attractionem ipsam elementorum aquae
11 pressionibus aëriis aequipollere. Ex quo attractionem earundem in puncto
congelationis, multo magis vero ingentem metallorum attractionem ad comprimendum
aetherem elasticum perspicere licet.
Kant Ign 379