— 79 —
At anatome praeter sanguinis
circumitum, nervorum originem et innumeros succos, vasa
ductusque humani corporis, per quae iam praestabat antiquae,
microscopii praesidio glandium miliarium, minutorumque viscerum,
plantarum, bombicis insectorumque, et praecipue ad generationem
planissime perspiciendam, ovi incubati descriptionem;
quae omnia antiquorum oculos effugerunt, luculenter illustrat.
Vico NT 79