— 510 §68 —
68. Et fieri potuit,
ut Autor Naturae hoc artificium divinum et prorsus mirabile in
praxin deduceret, quia portio quaelibet materiae non modo divisibilis
in infinitum, sicuti veteres agnovere, verum etiam actu
subdivisa in infinitum, qualibet parte peculiari motu gaudente:
alias fieri haudquaquam posset, ut quaelibet portio materiae
totum exprimeret universum.
Leibniz Mon 510 §68