— 395 —
      Cum possibilitas nonnisi notionum quarundam iunctarum non repugnantia
absolvatur adeoque possibilitatis notio collatione resultet; in omni vero collatione
quae sint conferenda, suppetant necesse sit, neque ubi nihil omnino datur,
collationi et, quae huic respondet, possibilitatis notioni locus sit: sequitur, quod
nihil tanquam possibile concipi possit, nisi, quicquid est in omni possibili
notione reale, exsistat, et quidem (quoniam, si ab hoc discesseris, nihil omnino
possibile, h. e. nonnisi impossibile foret,) exsistet absolute necessario. Porro
omnimoda haec realitas in ente unico adunata sit necesse est.
Kant ND 395