— 369 —
      Hinc jam dubium esse potest, quare, praeter intuitum,
hic alium adjunximus cognoscendi modum, qui
fit per deductionem: per quam intelligimus, illud omne
quod ex quibusdam alijs certo cognitis necessario concluditur.
Sed hoc ita faciendum fuit, quia plurimae res
certo sciuntur, quamvis non ipsae sint evidentes, modo
tantum a veris cognitisque principijs deducantur per
continuum et nullibi interruptum cogitationis motum
singula perspicue intuentis: non aliter quam longae
alicujus catenae extremum annulum cum primo connecti
cognoscimus, etiamsi uno eodemque oculorum
— 370 —
intuitu non omnes intermedios, a quibus dependet illa
connexio, contemplemur, modo illos perlustraverimus
successive, et singulos proximis a primo ad ultimum
adhaerere recordemur. [>]
Descartes Reg 369-370