— 282 —
      Par. XVII. Hoc jus, quod multitudinis potentia definitur, Imperium
appellari solet. Atque hoc is absolute tenet, qui curam Reipublicae
ex communi consensu habet, nempe jura statuendi, interpretandi,
et abolendi, urbes muniendi, de bello, et pace decernendi,
etc. Quod si haec cura ad Concilium pertineat, quod ex communi
multitudine componitur, tum Imperium Democratia appellatur,
si autem ex quibusdam tantum selectis, Aristocratia, et si
denique Reipublicae cura, et consequenter imperium penes unum
sit, tum Monarchia appellatur.
      Par. XVIII. Ex his, quae in hoc Capite ostendimus, perspicuum
nobis fit, in statu naturali non dari peccatum, vel si quis peccat, is
sibi, non alteri peccat: quandoquidem nemo Jure naturae alteri, nisi
velit, morem gerere tenetur, nec aliquid bonum, aut malum habere,
nisi quod ipse ex suo ingenio bonum, aut malum esse, decernit
et nihil absolute naturae Jure prohibetur, nisi quod nemo potest
( vid. Art. 5. et 8. hujus Cap. ). At peccatum actio est, quae jure
fieri nequit. Quod si homines ex naturae instituto tenerentur ratione
duci, tum omnes necessario ratione ducerentur. Nam naturae
instituta Dei instituta sunt ( per Art. 2. et 3. hujus Cap. ), quae Deus
eadem, qua existit, libertate instituit, quaeque adeo ex naturae
divinae necessitate consequuntur ( vide Art. 7. hujus Cap. ), et consequenter
aeterna sunt, nec violari possunt. Sed homines maxime
appetitu sine ratione ducuntur, nec tamen naturae ordinem perturbant,
sed necessario sequuntur; ac proinde ignarus, et animo impotens
non magis ex naturae Jure tenetur, vitam sapienter instituere,
quam aeger tenetur sano Corpore esse.
      Par. XIX. Peccatum itaque non nisi in Imperio concipi potest, ubi
scilicet quid bonum, et quid malum sit, ex communi totius imperii
jure decernitur, et ubi nemo ( per Art. 16. hujus Cap. ) jure quicquam
agit, nisi quod ex communi decreto, vel consensu agit. Id enim
( ut in praec. Art. diximus ) peccatum est; quod jure fieri nequit, sive
quod jure prohibetur; obsequium autem est constans voluntas, id
— 283 —
exequendi, quod jure bonum est, et ex communi decreto fieri
debet.
Spinoza TP 282-283